monumenta.ch > Plinius > sectio 77

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 77
{XXXVIII} oleum tantum acrius efficaciusque, et ideo os quoque colluitur illo ad firmitatem dentium. inponuntur folia et paronychiis et carbunculis et contra omnem collectionem cum vino, iis vero, quae purganda sint, cum melle. miscentur oculorum medicamentis decoctum foliorum et sucus oleastri. utiliter et auribus instillatur cum melle vel si pus effluat.